- ATTIS Menotyrannus
- ATTIS Menotyrannush. e. μηνοτύραννος in Inscript.M. D. M. I.ET ATTIDI SANCTOMENOTYRANNOQ. CLODIUS FLAVIANUSV. CL. PONTIF. MAIORXV. VIR. S. F. SEPTEMVIR. EPULONUMTAUROBOLIO. CRIOBOLIOQUE PERCEPTO.MATRI DEUM MAGNAEIDAEAE. SUMMAE. PARENTI. HERMAE. ET ATTIDIMENOTYRANNO INVICTOCLODIUS HERMOGENIANUS etc.Cybeles amasius, idem cum Sole creditus, qui vere μηνοτύραννος, Rex mensium et anni moderator est. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 21. Solem vero sub nomine Attinis ornant fistulâ et virgâ. (de Phrygibus loquitur) Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit: quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de Sole substantiam. Virga potestatem Solis asserit, qui cuncta moder atur. Quo facit vetus Inscr. Graeca.Α῎ττει θ᾿ ὑψίςτῳ καὶ συνιέντι τὸ πᾶν,Τῷ πᾶτιν καιροῖς θεμερώτερα πάντα φυέντι.Proprium enim Solis, πᾶσι καιροῖς θεμερώτερα πάντα φύειν. Auctor Poematis antiq.Egregios proceres currum servare Cybelae,Quem traberet condducta manus Megalensibus actis,Arboris excisae truncum portare per urbem,Attini castratum subitô praedicere Solem etc.Huic crioboliô, sicut Cybelae tauroboliô litatum: quae ambo iuncta in Inscr. praedicta aliisque veterib. monumentis reperiuntur, vide infra suô locô; Idem cum pileo acuminato et in frontem inclinato pingitur etc. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. p. 51. et 556. Item Notis ad Ael. Lamprid. in Vita Antonini Heliogabali, c. 7. ut et in voce Atys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.